Versione Latino. Qualcuno può aiutarmi a tradurla? (solo i primi tre righi)
At vero Theruingis (Theruingi, -orum) cum iam dudum iter facere permissum esset, prope ripas etiam tum errabant, cum duplici impedimento adstringerentur, quod ducum dissimulatione perniciosa nec victibus congruis adiuti sunt, et tenebantur consulto nefandis commerciis. Cum Alavivus et Fritigernus ad convivium conrogati essent, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem procul arcebat, quae adsidue per preces postulabat se in urbem immittere comparatum victui necessaria. Exardescunt maiora iurgia inter habitatores et eos qui intrare non poterant. Quare ad usque necessitatem proelii est ventum. Quod cum idem Lupicinus latenti nuntio animadvertisset, dum in nepotali mensa ludicris clamosisque diu discumbebat et vino marcebat et somno, cum coniceret exitum futuri, satellites omnes, qui pro praetorio honoris et tutelae causa duces praestolabantur (verbo transitivo; traduci: “attendevano”), occidit.
Miglior risposta
Scusa puoi dirmi il nome della versione?
Grazie
Grazie
Miglior risposta