Versione entro le 3 vi prego!!
Quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities,consul,ut loco paucitatem suorum adiuvaret,flectit paulum in clivos agmen- aspreta erant strata saxis- inde signa in hostes obvertit. Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et avide, ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent stringerent gladios vadentes in hostem. Romani contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. Igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non vulneraverant turbarent, cum iam stantes et expositos ad ictus satis nihil tegeret, fluctuantem et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt. Eum impetum non tulerunt etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt;sed equites romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent,omisso ad castra itinere montes petunt;
Risposte
Non preoccuparti, la sto traducendo nell'altra richiesta :)
Scusa mel ha pubblicata due volte non riuscivo a metterla mi si impallava. Puoi lo stesso?
Richiesta doppia :)