Versione di Cicerone:Verre ,governatore rapace
Vorrei la traduzione della seguente versione di Cicerone : O
di immortales! Navem tu de classe populi Romani quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dederat, ausus es vendere? Nam ubique iam diu audiris tantum maleficium commisisse: non cogitabas tam illustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram esse? Multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. Semper enim, et maxime in Sicilia, magistratus a te vetiti sunt aliquid referre in litteras publicas aut quod relatum erat tollere coacti sunt. Sunt illi quidem dicto audientes quamdiu adsunt ii qui imperant. Simul ac discesserunt, non solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. Manent istae litterae Mileti, manent et dum erit illa civitas manebunt.