Versione da tradurre (263647) (214450)

GeneralCarp9365
Potete tradurre questa versione?
postquam Pisistratus tyrannus arcem occupaverat, Atheniensibus, dominationi desuetis et tristem servitutem flentibus, hanc fabellam aesopus narravit. Olim ranae, liberae errantes in paludibus, magno clamore ab Iove regem petiverunt ut dissolutos mores vi compescerent. Pater deorum risit atque illis tigillum dedit quod in stagnum e coelo magno strepitu decidens, pavidum ranarum genus terruit. Dum perterritae in limo delitescunt, forte una tacite e stagno caput protulit, lignum attente exploravit et cunctas evocavit. Turba petulans, cum timorem deposuisset, super lignum insiluit, inutile tigillum omni contumelia inquinavit. Postea nonnullas ranas ad Iovem miserunt ut alium regem rogarent. Tum Iuppiter horribilem hydrum misit, qui dentibus asperis incepit singulas corripere. Fustra miserae ranae, ut necem vitarent, per totum stagnum fugiebant: vocem praecludit terror. Furtium igitur miserunt per mercurium mandata Iovi, auxilium petiturae. Tunc deorum rex duris verbis ranarum stultitiam vituperavit:" Quia bonum regem ferre noluistis, nunc malum tolerate".

Miglior risposta
ShattereDreams
Giovanni, sei pregato di non rispondere in modo inappropriato; la tua versione non ha alcun senso, non ti pare?
Miglior risposta
Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.