LA DISFATTA DEI ROMANI AL LAGO tRASIMENO - versione latino

mariapiascavo
Mi servirebbe la traduzione di questa versione poiché ho trovato molte difficoltà durante la mia traduzione in brutta copia
La disfatta dei Romani al lago Trasimeno
Ex hibernis per Etruriam Carthaginienses, Hannibalis ductu, ad lacum Trasumenum pervenerunt. Inter lacum et colles via angusta est, ultra campus patescit. Ibi Hannibal in loco aperto castra posuit, parvae armaturae milites post montes locavit, equitatum in insidiis collocavit. Etiam Flaminius consul, qui1 tum Romanorum exercitum ducebat, pridie solis occasu ad lacum pervenit, angustias superavit, Poenorum castra copiasque in aperto campo conspexit, ad hostes processit. Autem forte e lacu densa nebula surrexit atque omnia loca contexit. Itaque consul Carthaginiensium insidias a tergo ac super caput non animadvertit. Carthaginiensium peditatus et equitatus igitur, montes et lacus Trasumenus undique Romanos claudebant. Itaque cum proelii signum Hannibal dedit, toti Carthaginienses simul in Romanos impetum acriter fecerunt. In tam violento tumultu Romanorum caedes magna fuit. Hostium ictus enim multos milites Romanos obtruncaverunt, pauci per montium saltus evaserunt. Flaminius quoque in proelio strenue pugnans cecidit

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.