Help! Mi serve aiuto per questa versione!!!!
Gaudeo mehercule vos significare litteris quam valde probetis ea, quae apud Corfinium sunt gesta. Consilio vestro utar libenter et hoc libentius, quod iam pridem mea sponte facere constitueram, ut quam levissimum me praeberem et operam darem ut Pompeium reconciliarem. temptemus, hoc modo si possimus omnium voluntates recuperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium eorum qui vincti erant, fugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi, ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quemadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. Magium Pompeii praefectum deprehendi. scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari, ut malit mihi esse amicus quam iis, qui et illis et mihi semper fuerunt inimicissimi; quorum artificiis effectum est, ut res publica in hanc statum perveniret.
Risposte
http://forum.****/forum-versioni-di-latino/30299-versione.html
http://it.answers.yahoo.com/question/index?qid=20081106082805AAvME0R
http://it.answers.yahoo.com/question/index?qid=20081106082805AAvME0R