Amīcus Philippae Chrīstiānus (2.0)

TTo
Salve mi servirebbe la traduzione di questo testo il prima possibile. Non fa parte di nessun libro ma di questo file che si trova su internet "docslide.net_fabellae-latinae-i-xxxv.pdf."

Aemilia in cubiculō suō sedet, dum Philippa ancilla capillōs dominae exōrnat. Domina speculum ante sē tenet et sē spectat; silentium ancillae animadvertit atque in speculō eam lacrimantem videt. Lacrimīs ancillae permōta “Quid est, Philippa?” inquit, “Cūr flēs?”
“Ō domina!” inquit ancilla, “Brevī sōla relinquar ā virō, nōmine Proculō, quem ante omnēs amō. Omnium mulierum miserrima esse mihi videor! Quid faciam? Quōmodo vīvam sine eō?”
Aemilia: “Sī tē relinquere vult, haud probus est vir. Quam saepe virī montēs aurī fēminīs pollicentur, tum vērō, prōmissa sua oblītī, eās sōlās dēserunt! Nōlī maerēre ob amōrem tālis virī improbī, quī tē indīgnus esse vidētur.”
“Immō probus, probissimus est Proculus meus!” exclāmat Philippa, “Nōn suā causā mē dēseret. Dominus eius crās eum ad mortem dūcī iubēbit.”
Aemilia: “Quid ais, Dēlia? Quid fēcit iste vir? Hominemne necāvit? Neque enim ūllus dominus sine causā servum suum ita pūnit. Etsī tū dēfendis eum, quoniam eum amās, tamen dubitō num amīcus iste tuus vir probus sit.”
Philippa prae dolōre loquī nōn potest ac lacrimāre pergit. Aemilia, quae bona domina est, eam verbīs suīs cōnsōlārī cōnātur. Tandem Philippa “Ō domina!” inquit, “tibi aliquid dīcam quod aliīs omnibus occultāre necesse est, nē ego quoque in carcerem mittar. Amīcus meus duōs iam mēnsēs in carcere inclūsus tenētur, et crās saevissimīs ferīs vorandus dabitur! Tibi igitur hanc rem cōnfitēbor: Proculus meus... est... est Chrīstiānus!”
“Quid? Chrīstiānus?” inquit Aemilia. “Melius erat eum esse fūrem nēquissimum! An nescīs Chrīstiānōs īnfantēs necāre atque eōrum sanguinem bibere? Praetereā tam stultī esse dīcuntur ut quīdam eōrum asinum tamquam deum adōrent. Oblīvīscere illīus virī improbī, quī tam turpiter vīvit, mea Philippa!”
At ancilla “Quī tālia dīcunt” inquit “mentiuntur, nec vērō Chrīstiānōs umquam cognōvērunt. Mihi crēde, domina! Tū scīs mē numquam tibi mentītam esse.”
Ergō Aemilia, quae aliquid dē vītā Chrīstiānōrum audīre cupit, ancillae suādet ut sibi plūra nārret dē hāc rē. Philippa vērō rogat dominam suam ut prōmittat ‘sē auxilium lātūram esse Proculō,’ quī in tantō perīculō versātur.

Miglior risposta
ShattereDreams
Ti ho già fornito la traduzione in un tuo precedente post
Miglior risposta
Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.