Aiuto con queste due versioni grazie!

3928402x
Timoleonte:

Quis Timoleontis modestiam non lauder? Hic cum aetate iam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit, quam calamitatem ita moderate tulit, ut ne que eum querentem quisquam audierit, neque eo minus privatis publicisque rebus in terfuerit. Veniebat autem in in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter va letudinem vectus iumentis iunctis, atque ita de vehiculo, quae videbantur, dicebat Neque hoc illi quisquam tribuebat superbiae: nihil enim unquam neque insolens ne- que gloriosum ex ore eius exiit. Qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit, quam se in ea re maximas diis gratias agere atque habere, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent. Nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat.



Socrate:

Socrates Atheniensis, quamvis sapientissimus esset et sanctissime vixisset, non potuit tamen civium invidiam effugere, quos non puduit empietatis eum accusare. In carcerem ductus, ipse pro se locutus est et visus est non supplex aut reus, sed magister dominusque suorum iudicum. Lysias narratur, orator eloquentissimus, ei orationem scriptam tulisse, ut, si visum esset ei, memoria disceret et eam ante iudices legeret. Socrates non invitus eam legit, deinde Lysiae dixit: ''Pro oratione tibi gratias ago, quam mihi scripsisti, sed me non decet. Ut si mihi calcei Sycionii tulisses, iis non uterem, quamvis apti ad meos pedes, ita tua oratione non possum uti, quod facunda et oratoria est, sed mihi fortis et virilis non videtur.'' Igitur ad iudices ductus, postquam locutus est pro se, capitis condemnatus est.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.