Versione di Latino (28542)
Vi prego aiutatemi a tradurre questa versione grazie mille in anticipo...
Titolo: La nostalgia della patria
Primum omnium spiritu quodam aeris insolito et spectaculo liberiore permotus, stupenti similis steti. respicio: nubes erant sub pedibus; iamque mihi minus incredibiles facti sunt Athos et Olympus, dum quod de illis audieram et legeram, in minoris famae monte conspicio. [18] Dirigo dehinc oculorum radios ad partes Italicas, quo magis inclinat animus; Alpes ipse rigentes ac nivosae, per quas ferus ille quondam hostis Romani nominis transivit, aceto, si famae credimus (Liv., ab urbe cond. 21, 37, 2), saxa perrumpens, iuxta mihi visae sunt, cum tamen magno distent intervallo. suspiravi, fateor, ad Italicum aerem animo potius quam oculis apparentem, atque inexistimabilis me ardor invasit et amicum et patriam revidendi.

Risposte
https://forum.skuola.net/latino-greco/titoli-delle-vostre-richieste-da-leggere-26259.html