SOS VERSIONE
Croesus,Lydiae rex,responsum acceperat fore ut praestantior e filiis suis et imperii successioni destinatus ferro necaretur.Pater igitur,timore perterritus,quidquid ad cladem filii pertinebat,maxima cum diligentia amovit.Solebat enim iuvenem ad bella mittere:domi eum retinuit.Habebat armamentarium ,omnis generis telorum copia refertum:id quoque amoveri iussit.Iuvenem milites gladio cincti semper comitabantur: hi vetiti sunt ad eum accedere.Fatum tamen effugere non potuit.Cum enim ingentis magnitudinis aper illarum regionum agros,crebra cum agrestium clade.vastaret,illorum locurum incolae auxilium regem poposcerunt.Tunc Croesi filius patrem oravit,ut ad aprum necandum mitterentur;quod a patre extorsit,cum oraculum dixisset iuvenem non ferae dentibus sed ferro occisum iri.Verum,dum omnes feram petunt,lancea,in eam missa,in iuvenem detorta est;et quidem casus voluit hoc fieri ab eo,cui tutela filii a patre commissa erat.
raga,si trova la traduzione di questa versione?help pleaseee :(
raga,si trova la traduzione di questa versione?help pleaseee :(
Risposte
chiudo
https://forum.skuola.net/latino-greco/versione-per-domani-aiutoooooo-7823.html#96110
Questa discussione è stata chiusa