X favore...è dmn...molto importante

costa8
Saepe fortuna aliis saeviens eripuit,aliis propitia munera sua largita est.Quidam Athenis vir eruditissimum,postquam ictum lapidis capite excepit,cetera omnia tenacissima memoria retinuit,litterarum autem tantummodo,quibus praecipue inservierat,oblitus est.Melis quidem fuerat ad studia aditum non concedere,quam percepta iam eorum dulcedine carere.Echecles autem Samius athleta mutus,cum ei praemium victoriae,quam adeptus erat,ereptum est, indignatione accensus vocalis evasit.Gorgiae quoque Epirotae, fortis et clari viri,origo admirabilis fuit:nam in funere matris suae utero elapsus est et inopinato vagitu suo lectum gerentes consistere coegit.Ideo eodem momento temporis mater,iam fato functa,paperit:alter anteelatus quam natus est.Divinae fortunae vulnus Phaereo Iasoni inimicus quidam, exitii eius cupidus, ingessit:nam inter insidias gladio destricto et , ictu iniecto, vomica ,quae a nullo medicorum sanari potuerat,rupta , hominem pestifero malo liberavit

Risposte
costa8
valerio massimo
ragazzi xfavore aiutatemi...è importante

Clappa
sai chi è l'autore?

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.