Vi prego potete tradurmi questa versione???è urgentissima... (13633)

giuspamarsalis
Antiquitus insula Sicilia tota esse Liberae et Cereri consecrata putabatur.Hoc Siculi adeo pro certo habent,ut in animis eorum insitum atque innatum esse videatur.Nam et natas esse has deas in iis locis et fruges in ea terra primum inventas esse arbritantur et raptam esse Liberam,quae etiam Proserpina vocatur,ex Hennensium nemore,qui locus,quia in media insula est situs,imbilicus Siciliae nominatur.Cum autem filiam suam investigare et conquirere Ceres vellet,dicitur inflammasse taedas iis ignibus,qui ex Aetnae vertice erumpunt et has faces sibi praeferens orbem omnem peragrasse terrarum.Henna autem,ubi haec gesta esse memorantur,sita est loco perexcelso atque edito,in quo summo est agri planities et aquae perennes.Ibi etiam lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni anni tempore,ita ut locus ipse raptum illum virginis,quem iam a pueris accepimus,declarare videatur.Nam prope est spelunca conversa ad aquilonem,infinita altitudine,ex qua Pluto fertur repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis sub terras penetrasse.
Grazie mille....

Risposte
cinci
Ecco questo lo chiudiamo.

LEGGETE QUEL BENEDETTO REGOLAMENTO

luigi
nn fare doppi thread

Questa discussione è stata chiusa