Verssioneee
mi serve la versione di latino tradotta: cicerone si compiece di essere accomunato nelle lodi a dolabella
Risposte
CICERO DOLABELLAE CONSULI SUO S.
Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem conveni�convenio autem quotidie plurimos; sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei; qui omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agunt; negant enim se dubitare, quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem in singularem consulem praebeas: quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane assentior, me imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego, sum enim avidior etiam, quam satis est, gloriae et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Nepolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante, quam me plane salutavit, "o mi Cicero," inquit, "gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere"; deinde multa de facto ac de re gesta tua: nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius; atque haec una vox omnium est.
E' questa?

inizio: cicero dolabellae cos. sal.
fine:omnium est.
fine:omnium est.
Allora inserisci inizio e fine, così vediamo un po'..
no ho provato su scuola sprint e qui tra le versioni di latino! ma niente..
Hai già provato a cercarlo con google?
nn ho il testo intero.. posso dirti solo come inizia e come finisce.
Devi inserire il testo della versione! :)