Versioni con perifrasica
Ragazzi ciao, se qualcuno di voi ha delle versioni riguardo la perifrastica attiva e i pronomi (determinativi, relativi, personali e dimostrativi) potrebbe mandarmele per favore? Ne avrei bisogno per fare esercizio
Miglior risposta
Veteres, cum res graviores ( = di una certa importanza) suscepturi erant vel bellum inituri, semper haruspices consulebant, qui ex avium volatu vel ex victimarum extis praedici posse arbitrabantur quid eventurum esset. Multa vero haruspicum responsa commemoranda sunt, quae contrarios exitus habuerunt. Quare puto nullam fidem nobis praebendam esse tam fallacibus auspiciis et saepe haruspices falsa vaticinatos esse. Cato, qui Censor appellatus est, magnopere mirabatur quia non rideret haruspex, cum alium haruspicem videret. Idem de haruspicibus et eorum disciplina sentiebat Hannibal. Nam, cum regem Prusiam hortaretur ut bellum contra Romanos susciperet et cum dixisset rex id bellum non suscipiendum esse, quia id vetarent haruspices: "Ergo, tu, - inquit - putas magis credendum esse carnunculae vitulinae ( = pezzetti di carne di vitello) quam mihi, qui tot bella gessi et tam rei militaris peritus sum?"
fonte
http://forum.****/forum-versioni-di-latino/11018-versione-cn-perifrastica.html
fonte
http://forum.****/forum-versioni-di-latino/11018-versione-cn-perifrastica.html
Miglior risposta