Versione urgente

Rosmig
mi serve con urgenza la versione di Gaio tre modi di sposarsi vi prego aiutatemi

Risposte
lifeisashow
è questa?

Nunc de personis videbimus, quae in manu nostra sunt. Quod ius proprium civium Romanorum est. Sed in potestate quidem et masculi et feminae sunt; in manum autem feminae tantum conveniunt. Olim itaque tribus modis in manum conveniebant: usu, farreo, coemptione. Femina usu in manum conveniebat, quae anno continuo nupta perseverabat; quia enim velut annua possessione usucapiebatur, in familiam viri veniebat filiaeque locum optinebat. Farreo in manum conveniunt per genus sacrificii, quod Iovi Farreo est; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; complura praeterea cum certis et sollemnibus verbis coram decem testibus aguntur. Coemptione vero in manum conveniunt per mancipationem, id est per imaginariam venditionem: nam cum V testibus civibus Romanis puberibus, item libripende, emit vir mulierem, cuius in manum convenit.

Mi disp ho trovato solo il testo...

Questa discussione è stata chiusa