Versione per domani (9664)

davidominus
Titolo: Il prestigio di Augusto presso i popoli stranieri
Autore: Eutropio

Scythae et Indi, etsi numquam Romanorum nomen antea cognoverant, munera et legatos ad Augustum miserunt. Sub eo Galatia quoque, quamquam antea regnum liberum fuerat, facta est (= divenne) provincia Romana et primus M. Lollius pro praetore eam administravit. Barbari quoque eum multum dilexerunt: nam reges amici populi Romani in eius honorem condiderunt urbes praesertim in Mauritania et in Palestina et eas Caesareas nominaverunt. Multi autem reges ex suis regnis venerunt, quia eum colere atque observare diligenter cupiebant; et veste Romana ad eius vehiculum vel equum cucurrerunt. Post principis mortem, Romani eum Divum appellaverunt. Augustus regnum reliquit Tiberio successori, qui (che, nom.) ei privignus, mox gener, postremo adoptione filius fuerat.

Risposte
sedia90
online nada, è un adattamento

Questa discussione è stata chiusa