Versione latino CESARE E CATONE. (costrutti dativo e genitivo)
Romae duo fuere viri ingenti virtute sed diversis moribus: Marcus Cato et Gaius Caesar. Eis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. In altero miseris perfugium erat, il altero malis pernicies: ille facilitati (duttilità) serviebat, hic constantiae. Alteri liberalitas, alteri parcitas laudi fuit. Postremo Caesar in animum induxerat laborare et vigilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil petentibus denegare quod dono dare posset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus, cui solum studebat, enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat: non divitiis cum divitibus neque factione cum factiosis certabat, sed cum strenuis virtute, cum modestis pudore, cum innocentibus abstinentia. Esse quam videri bonus malebat: ita quanto minus adpetebat gloriam, tanto magis eam adsequebatur (Sall.)