Versione latino (99451)
Germani a Gallorum moribus multum differunt,nam neque sacerdotes habent,qui rebus divinis praesint,neque sacrificiis student.Deos eos solos ducunt quos cernunt et quorum opibus aperte iuvantur: Solem,Lunam,Vulcanum; reliquos ne fama quidem cognoscunt. Vita eorum omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit;a parvis labori ac duritiae assuescunt. Agriculturae non student maiorque pars victus eorum in lacte,caseo, carne consistit.Neque quisquam certum agrum habet aut fines proprios;sed magistratus,in annos singulos,familiis et cognationibus tantum agri attribuunt quantum esse necessarium visum est.Apud illos nullam habent infamiam latrocinia quae extra fines cuiusque civitatis fiunt atque ea patiuntur perfici sive ad iuventutem exercendam sive ad desidiam minuendam.Hospitem violare fas non putant;omnes qui,quacumque de causa, ad eos veniunt,ab iniuria prohibent sanctosque habent hisque omnium domus patent et cibus libenter praebetur. grazie e x oggi
Risposte
allora mi dispiace ma non posso aiutarti perchè io faccio il primo! Scusa :(
non cè il libro
vai su ' SPLASH Latino' inserisci il titolo e vedi se ci sta, oppure iscriviti, inserisci il tuo libro e la troverai sicuramente :D
i germani visti da un generale romano
mi puoi dare il titolo?!