Versione latina (18566)
ciao, potreste postarmi per favore la traduzione della versione latina d Gellio "noctes atticae libro XV verso 31" . Grazie
inizio: Rhodum insulam celebritatis antiquissimae.......
fine: desita et imagini et civitati pepercit.

Risposte
CIAO HOTDOL :hi
CONTROLLA...E' QUESTA ?
Rhodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Poliorketes fuit. Tum ibi in obsidione illa aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat. In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rhodiis invidebat. Mittunt Rhodii ad Demetrium legatos cum his verbis: "Quae, malum", inquiunt "ratiost, ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse". Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.