Versione: la migrazione delle api
Cum in alveari apes multae sunt,pars earum ut in coloniam proficiscuntur.Cum autem examen migraturum est superioribus diebus,maxime horis vespertinis,plurimae apes ut uvae aliae ex aliis conglobatae pendent;postea,cum iam evolaturae sunt,consonant vehementer. Cum omnes apes congregatae sunt,mellarii pluverem in eas iaciunt et aes circumtinniunt,ut perterritae consistant. Deinde locum,quo eas perducturi sunt,erithace atque apiastro ceterisque rebus quibus apes delectantur diligenter oblinunt. Ubi eae consederunt, adferunt alvum (alveare,arnia) iisdem inliciis litam intus et fumo leni cogunt apes intrare. Quae cum ad novam coloniam pervenerunt,permanent adeo libenter,ut,etiam si prope posueris illam alvum unde profectae sunt,tamen novum domicilium praeferant.
Risposte
poichè le api sono molte , una parte di loro partì in colinia.Essenoci stato nei giorni precedenti una sciame di api migratorie,durante le ore massime della sera,.......nn ho voglia continuo dopo se ho tempo....!!