Versione di Latino - Un fallito attentato all'imperatore Commodo
Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti praetorii Tarruteni Paterni consilio. Datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo. Qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens 'Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum eo participantibus causam. Post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta.
(dalla Storia Augusta)
(dalla Storia Augusta)
Risposte
:windows :windows :windows E dov'è la risposta??? No, perchè sta versione servirebbe anche a me... -.-"