Versione di latino....

princessmole92
Una presentazione essenziale della Germania - di Tacito

Terra, etsi aliquanto specie differt, in universum (complessivamente) tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua (avv.) aspicit Gallias, ventosior qua (avv.) Noricum ac Pannoniam; satis ferax, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera. Armenta non honorem aut gloriam frontis habent: Germani numero eorum gaudent, eaque sola gratissimae opes sunt. Argentum et aurum di, irati sive propitii, negaverunt, nec tamen adfirmaverim (potrei affermare) nullam (nessuna) Germaniae venam argentum vel aurum gignere, cum nemo (nessuno) unquam circumspexisset. Possessione et usu haud perinde adficiuntur: reputant argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur. Proximi autem ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent nostrasque pecunias agnoscunt atque eligunt: interiores simplicius et antiquius permutationem mercium exercent. Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque, argentum quoque magis quam aurum sequuntur( ricercano e accettano).

v pregooo aiutatemi....

Risposte
freddytvb
Era già qui, anke se la tua è un po' riadattata...

Questa discussione è stata chiusa