Versione (303591)
Ineunte bello, oracula Delphica Graecis sciscitantibus responderant aut regi Spartanorum aut ipsi urbi cadendum esse. Idcirco Leonidas rex, cum in id bellum proficisceretur, milites suos ad mortem obeundam praeparaverat. Angustias locorum propterea cum paucis tantum militibus occupaverat ut aut maiore gloria vinceret, aut minore damno rei publicae caderet. Dimissis igitur sociis, Spartanos ita hortatur: “Sequimini, milites, ac recordamini, qualitercumque pugnabitis, vobis moriendum esse. Neque nobis exspectandum est ut ab hoste circumveniamur, sed cum nox occasionem det, hostes securi et laeti deprehendendi sunt”. Statim Spartani arma ferunt in hostium castra: non spe victoriae pugnantes, sed ulciscendae mortis suae causa, omnia caedunt sternuntque. Proelium a principio noctis in maiorem partem diei profertur: ad postremum non victi, sed vincendo fatigati inter hostium cadavera universi occidunt.
Risposte
ciao,
hai già aperto un topic qui https://forum.skuola.net/latino/potete-aiutarmi-con-queste-4-versioni-303567.html su questa versione e altre. Pertanto chiudo questo topic perché doppio.
Ciao,
Giorgia.
hai già aperto un topic qui https://forum.skuola.net/latino/potete-aiutarmi-con-queste-4-versioni-303567.html su questa versione e altre. Pertanto chiudo questo topic perché doppio.
Ciao,
Giorgia.