Urgentissima x l'interrogazione di dmn ... aiutoo

papalia
COSTUMI DEI GERMANI

Germani reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. Nec regibus inest infinita aut libera potestas. Duces vero, pugnantes ante aciem magis exemplo quam imperio praesunt. Sacerdotes solum possunt reos vincire aut verberare. Quod, ut putant, deus adest pugnantibus, effigies et signa in pugnam portant. Non casus nec fortuita conglobatio facit turmam aut cuneum, sed familiae et propinquitates. In proximo loco sunt pignora amoris: illinc feminarum ululatus, illinc infantium vagitus ad aures pugnantium perveniunt: ad matres et ad coniuges vulnera ostendunt, et illae cibos consiliaque pugnantibus praebent.

Risposte
ShattereDreams
L'ho tradotta ieri; chiudo

Questa discussione è stata chiusa