URGENTEEEEEEEEEEEE
URGENTE!!! Mi serve l’analisi logica di questa versione entro domani!!!!! Successit Nervae Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in Hispania. Traiani familia antiqua erat, sed parum clara: nam pater primum consul fuit. Imperator autem apud Agrippinam in Galliis fuit. Traianus omnibus principibus merito anteponitur, inusitatae civilitatis et fortitudinis. Post Augustum Romanum imperium tantum defensum erat: Traianus autem imperii fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam subegit, et provinciam trans Danubium fecit in his agris, quos nunc barbari habent. Militiae gloriam tamen civilitate et moderatione superavit. Romae et per provincias amicos salutabat aegrotos vel convivia cum amicis indiscreta vicissim habebat. Saepe in amicorum vehiculis sedebat. Nullum senatorem laesit, numquam fiscum inique auxit. Magnanimus in cunctos, publice privatimque ditavit multos et viros probos honoribus auxit. Per orbem terrarum aedificavit multa, immunitates civitatibus tribuit.