Urgente VI PREGO

maria2010
Troia capta ac incensa, Aeneas primo in Macedoniam, inde in Siciliam, postremo ab Sicilia ad Laurentem agrum pervenit. Ibi egressi sunt et, cum nihil praeter arma et naves immenso prope errore superesset, praedam ex agris egerunt. Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea loca tenebant, armati ex urbe atque agris concurrunt, ut vim advenarum arcerent. Duplex inde fama est: alii tradunt Latinum proelio victum, pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse; alii dicunt Latinum, antequam signa canerent, processisse ducemque advenarum evocavisse ad colloquium. Cum audivisset eos Troianos esse, eorumque ducem esse Aeneam Anchisae et Veneris filium, dextra data, narrant Latinum fidem futurae amicitiae sanxisse.
Inde foedus ictum est inter duces, inter exercitus salutatio facta est; Aeneas apud Latinum fuit in hospitio; ibi Latinus apud deos penates domesticum foedus publico foederi adiunxit, cum filiam Laviniam in matrimonium Aeneae dedisset. Oppidum condunt, Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat.
l'analisi VI PREGOO

Risposte
maria2010
sii

ShattereDreams
Ti serve solo l'analisi?

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.