URGENTE VERSIONE LATINO!!! PER DOMANI!

HOMOERECTUS381
Postquam a coniuratis occisus est Myrsilus, crudelissimus Mytilenarum tyrannus, Pittaco, viro maximae integritatis atque prudentiae, qui coniurationi contra tyrannum praefuerat, a populo dominatus traditus est. Hic («questo»,nom.) tamen non tyrannus sed iustissimus ac moderatissimus civitatis rector fuit. Numquam enim saeviit in suos cives, sed cum iis semper civiliter egit neque umquam honores maiores accepit quam ceteri magistratus. Postquam Mytilenis rem publicam populari ratione restituit, Pittacus, qui merito in septem («sette») sapientium numero est habitus, tam prudentem se ostendit ut in otium se receperit et modestissime vixerit. Cum Mytilenenses statuerunt, ob eius probitatem, multa milia iugerum («molte migliaia di iugeri») agri ei muneri dare: «Vos oro - inquit - ne mihi id donetis quod multi invidere possunt, plures etiam concupiscere. Quare nolo amplius quam centum iugera («cento iugeri»), quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent. Nam parva munera diutina, locupletia autem non propria esse consuerunt (=consueverunt).
GRAZIE IN ANTICIPO :hi

Miglior risposta
ShattereDreams
Ti serve ancora?
Miglior risposta
Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.