URGENTE VERSIONE LATINO ORA 298492384
Apud Romanos antiquos gladiatores homines audacissimi erant qui gladio non necessitate, sed ludi causa tantum depugnabant. Eorum primus usus fuit in nobiliorum civium funeribus, ut dii Manes eorum sanguine placati essent. Postea gladiatorii ludi publici fuerunt. Duo (“Due”) gladiatorum genera erant: alterum servorum, qui ab iudicibus damnati erant, aut captivorum, quos lanistae in urbium foris emerant; alterum liberorum civium, qui pretio aut gloriae cupiditate in arena certare cupiebant. Gladiatorum alii erant cum scuto, galea et lorica, ut secutores; alii rete fuscinaque, ut retiarii. Gladiator mente et animo in certamen insistebat; cum certamina eorum cruentissima essent, spectatores tamen maximam ex gladiatorum spectaculis laetitam sumebant.
Miglior risposta
Ti serve ancora?
Miglior risposta