URGE... versione cicerone!

latininUSA
qualcuno che mi suggerisca la traduzione di questa versione??:cry

Etsi ea perturbatio est omnium rerum ut suae quemque fortunae maxime paeniteat nemoque sit quin ubivis quam ibi ubi sit esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit. Nam etsi, quocumque in loco quisquis est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea quae ceteri audiunt intueri cogunt nec avertere a miseriis cogitationem sinunt. Quare, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore quo maxime te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera. Etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem quae requiris suum statum tenent nec melius si tu adesses tenerent nec sunt ullo in proprio periculo; nec debes tu, cum de tuis1 cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusare.
De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem.


grazie mille in anticipo!

Risposte
latininUSA
;)grazie comunque!

aleio1
Allora la versione fa parte delle Epistulae - Ad familiaris - 6 - di Cicerone...ma nn trovo la traduzione:(

Pillaus
nn la trovo, mi disp... :cry:cry:cry

Questa discussione è stata chiusa