TRADUZIONE,PARADIGMI E PROPOSIZIONI PRO ARCHIA

lalli888
Ciao a tutti,avrei bisogno dell'analisi del testo dell'opera pro archia di cicerone,classico latino, con paradigmi,e proposizioni usate. PER DOMANI! Ecco il testo:
Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in judicio publico --- cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventu hominum ac frequentia --- hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, adcommodatam huic reo, vobis (quem ad modum spero) non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente judicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in ejus modi persona, quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam si non esset, putetis asciscendum fuisse.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.