Traduzione letterale e analisi
Harenas vapor aestivi solis accendit; quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam ("non diversamente da") continenti incendio cuncta torrentur. Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia qua vasti et profundi aequoris species est. Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce ("Ma proprio con la luce del giorno")aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas; ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt; pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararunt aquam; haec paulisper repressit sitim; deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur; tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur
Risposte
Ciao zuccaforever,
chiudo perché topic doppio. Hai già ricevuto la tua risposta qua: https://forum.skuola.net/latino/traduzione-mi-serve-con-urgenza-265561.html
Ciao,
Giorgia.
chiudo perché topic doppio. Hai già ricevuto la tua risposta qua: https://forum.skuola.net/latino/traduzione-mi-serve-con-urgenza-265561.html
Ciao,
Giorgia.