RAGAZZI X FAVORE TROVATEMI LA TRADUZIONE X LUNEDì
Causa seditionum tribunitia potestas. - Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae, specie quidem plebis tuendae, cujus in auxilium comparata est, re autem, dominationem sibi acquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, judiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid enim tam justum quam recipere plebem jus suum a patribus? ne populus gentium victor, orbisque possessor, extorris laris ac focis ageret? Quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad jus libertatis aequandae magis efficax quam ut, senatu regente provincias, ordinis equestris auctoritas saltem judiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant; et misera res publica in exitium suum sui merces erat. Nam et a senatu in equitem translata judiciorum potestas vectigalia, id est, imperii patrimonium, supprimebat, et emptio frumenti, ipsos rei publicae nervos, exhauriebat aerarium. Reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant? et tamen relictas sibi a majoribus sedes aetate, quasi jure possidebant?
Risposte
Non aprire thread doppi!
Chiudo qst
Chiudo qst
Questa discussione è stata chiusa