Ragazzi vi prego aiuto su una versione importantissima

spinosauro
Ragazzi per favore sono all'ultimo anno di classico e mi servirebbe questa versione....so che iene dal Ad Quintum fratrem di Cicerone...e' molto importante per me....grazie mille

In provincia vero ipsa si quem es nactus, qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit, vide: non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est; multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura: frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. Quamobrem qui potes reperire ex eo genere hominum, qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus, a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? Mihi quidem permagnum videtur, praesertim si iidem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnes amant: quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem—fieri enim potuit—quam temporis, hunc vero ad tuorum numerum libenter ascribito; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnes vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et, quicum victuri non sunt, eius existimationi consulere non curant. 16. Atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum, si qui sunt vetere Graecia digni: sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam assentationem eruditi: quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt—non enim audent adversari nostris voluntatibus—, et invident non nostris solum, verum etiam suis.

Risposte
IPPLALA
Non c'è niente :(

paraskeuazo
nienteee :dontgetit

Questa discussione è stata chiusa