Profilo Di Alcibiade di Macrobio

ciccio912
Alcibiades virtutibus et vitiis omnes aequales superavit. Admodum puer, cum adversarii manum in certamine momordisset atque hic dixisset : >, > inquit Vir acri ingenio praeditus ad summos magistratus vocatus est belloque interfuit quod Athenienses cum Syracusanis gesserunt; sed, violatae religionis accusatus, civitatis imperio parere noluit atque ad Lacedaemonios profugit. Apud quos cum in suspicionem venisset, in Asiam transiit ad Tissaphernem. Ab exsilio deinde revocatus, Lacedaemonios, antea victores, pugna navali ad Cyzicum devicit. Mox tamen, aliquot proeliis infeliciter gestis, sponte apud Pharnabazum satrapen exsulavit. Hic vero, minis Atheniensium perterritus, misit nonnullos homines qui Alcibiadem interimerent. Quem cum ferro aggredi non euderent, noctu ligna contulerunt circa eam domum in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut hominem incendio conficerent.

Risposte
pukketta
niente

Questa discussione è stata chiusa