Profiilo di Temistocle

inter219
Ciao a tutti :) Mi servirebbe la traduzione di questa versione...

Profilo di Temistocle di Cornelio Nepote

Themistocles,Neocli filius,Atheniensis fuit.Huius vitia principio adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus,adeo ut anteponatur huic nemo,pauci pares putentur.Sed ab initio est ordiendum.Pater eius Neocles generosus fuit;is uxorem Acarnanam civem duxit,ex qua natus est Themistocles.Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat,a patre exheredatus est.Quae contumelia non fregit eum,sed erexit.Nam cum iudicavisset sine summa industria non posse eam exstingui,totum se dedit rei publicae,diligentius amicis famaeque serviens.
Celeriter necessaria reperiebat,facile eadem oratione explicabat,neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat,quod et de instantibus tam vere iudicabat et de futuris tam callide coniciebat,ut brevi tempore illustraretur.Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo;ad quod gerendum praetor a populo creatus non solum praesenti bello,sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem.Ille persuasit populo ut pecunia publica classis centum navium aedificaretur.Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit,deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit.

Grazie infinite in anticipo :)

Aggiunto 12 minuti più tardi:

Ciao Victorinox, grazie, l'avevo vista, mi basterebbe sapere se è tutta corretta, sinceramente non mi fido troppo di Yahoo answers per latino :P

Ciaoo

Risposte
victorinox
ecco a te inter219
vai a questo link
http://it.answers.yahoo.com/question/index?qid=20080425045225AAtCSjr

ciao :hi

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.