Potete aiutarmi con queste 4 versioni?

marta136
1 Cum a Romanis bellum Tarentinis indictum esset, illi, arbitrati viribus suis Romanorum impetum sustineri non posse, legatos ad Pyrrum, Epirotarum regem, miserunt, hortantes ut sibi in bello auxiliaretur. Pyrrus bellum gerendi occasionem non praetermisit et in Italiam cum ingenti exercitu venit. Sed cum bellum diutius quam Tarentini arbitrati erant traheretur, magna simultas in eum esse incepit. Olim igitur in convivio iuvenes quidam eum vituperabant dicentes regem Tarentum venisse dominandi causa, ideoque fortunam suam miserabantur, deos precantes ut regis perfidiam punirent. Qua re comperta, Pyrrus unum iuvenum ad se arcessivit eumque percontatus est quidnam in convivio dictum esset. Tarentinus iocando se periculo his verbis liberavit: “Multa quidem, rex, et contumeliosa diximus, sed nescio cur mireris: inter pocula enim iocabamur et contumelias maiores dicturi eramus sed vinum citius defecit”. Quo responso tantum delectatus est Pyrrus ut arridens eos impunitos dimiserit.

2 Ineunte bello, oracula Delphica Graecis sciscitantibus responderant aut regi Spartanorum aut ipsi urbi cadendum esse. Idcirco Leonidas rex, cum in id bellum proficisceretur, milites suos ad mortem obeundam praeparaverat. Angustias locorum propterea cum paucis tantum militibus occupaverat ut aut maiore gloria vinceret, aut minore damno rei publicae caderet. Dimissis igitur sociis, Spartanos ita hortatur: “Sequimini, milites, ac recordamini, qualitercumque pugnabitis, vobis moriendum esse. Neque nobis exspectandum est ut ab hoste circumveniamur, sed cum nox occasionem det, hostes securi et laeti deprehendendi sunt”. Statim Spartani arma ferunt in hostium castra: non spe victoriae pugnantes, sed ulciscendae mortis suae causa, omnia caedunt sternuntque. Proelium a principio noctis in maiorem partem diei profertur: ad postremum non victi, sed vincendo fatigati inter hostium cadavera universi occidunt.

3 Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem novam in hiberna ierat; ibique, cum audivisset quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque essent, arbitrans nihil ultra differendum esse, partitis divenditisque reliquiis praedae, hispanos milites convocat: “Pacatis omnibus Hispaniae populis, inquit, aut nobis finienda militia exercitusque dimittendus est, aut in alias terras bellum transferendum est; ita enim hae gentes non pacis solum, sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. Itaque cum militia longinqua a domo instet, incertumque sit quando domos vestras visuri sitis, si quis vestrum suos invisere cupit, commeatum do. Edico ut adsitis primo vere ut, diis bene iuvantibus, incipiamus bellum laturum gloriam praedamque ingentem”

4 Hominibus prudentissimis et probis pueri regendi sunt, quia ipsi quid faciendum vel fugiendum aut omittendum sit plerumque ignorant. At saepe pueri, cum semper eis seniorum et parentum praecepta et consilia servanda sint, aures libenter praebent hominibus improbis et fallacibus. Nam in puerili aetate mirabile quoddam studium novarum rerum et insuetorum itinerum inest. Hoc autem studium quodammodo iustum et secundum naturam esse haud dubie dicimus; sed adulescentibus, cum nova itinera et ignota ingressuri sunt, non ex certis finibus egrediendum est, ultra quos non licet consistere rectum. Nam adulescentuli similes sunt teneris arbusculis, quas regendas esse dicimus palis robustis, qui ventorum et imbrium vim sustineant. At multi adulescentuli putant se oboedientia dedecus accepturos vel risum moturos esse, et malunt errare et decipi: tandem vero eis ob superbiam et stultitiam suam flendum erit.

Miglior risposta
Fabrizio Del Dongo
Presuppongo che si tratti per il compito delle vacanze. Ti riduci al 5 settembre?

Aggiunto 43 minuti più tardi:

Poiche' dai Romani era stata dichiarata guerra ai Tarantini questi [ultimi], ritenendo di non poter sostenere l’impeto dei Romani con le loro forze, inviarono ambasciatori a Pirro, re degli Epiroti, esortandolo ad aiutarli in guerra. Pirro non si lascio' sfuggire l’occasione di fare una guerra e venne in Italia con un numeroso esercito. Ma poiché la guerra si protraeva più a lungo di quanto i Tarantini non avessero pensato, l’odio nei suoi confronti iniziò ad essere grande. Una volta, dunque, accadde che dei giovani, durante un banchetto, lo biasimassero, dicendo che il re era giunto a Taranto per dominare, e perciò deploravano il suo destino, pregando gli dei affinché la perfidia del re fosse punita. Essendosi il re accorto di ciò, Pirro chiamò a sé uno dei giovani e lo interrogò su che cosa venisse detto durante il banchetto. Il Tarantino scherzando si libero' dal pericolo con queste parole: “Molte cose”, disse, abbiamo detto ore, e anche ingiuriose, ma non so perché ti meravigli; infatti scherzavamo fra le coppe [di vino] e avremmo detto insulti anche piu' gravi se il vino non fosse finito così presto”. Pirro divertito da questa risposta dette ordine, sorridendo, di non punirli.
Miglior risposta
Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.