Pls analisi del periodo (300186)

giorgio670
Fuit olim Lacedaemone- sic narrat Herodotus- puella adspectu admodum foeda, cuius parentes,
nobili loco nati (di nobile condizione), eam intra domesticos parietes coercebant et amovebant e
conspectu hominum. Nutrix igitur, parentum dolore et puellae deformitate commota, hoc
remedium excogitavit: puellam pannis involvit occulte eam gestavit ad templum Helenae, quam ob
pulchritudinem putabant ipsam esse deam, eamque deposuit apud illius simulacrum, tum his verbis
oravit: “Tu, o pulcherrima omnium, aspĭce comis (benigna) hanc puellam et subvēni ei eiusque
afflictis parentibus!”. Id per multos dies fecit; atque olim ad eam accessit mulier pulcherrima facie
(aspetto) (dea ipsa fuit, ut affirmabant) quae: “Ostende, inquit, (id) quod celas!”. Mulier primum se
opposuit, deinde, mira specie et precibus illius commota, cessit. Dea puellam aspexit, permulsit et:
“Ista, inquit, pulcherrima erit ex omnibus Lacaenis!”. Equidem ex eo die puella speciem mutare
coepit et cum nuptiis matura fuit nupsit Ageto, Algidis (di Algide) filio.

Risposte
melody_gio
chiudo perché topic doppio. Riceverai le tue risposte qui: https://forum.skuola.net/latino/analisi-del-periodo-pls-300185.html

Ciao,
Giorgia.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.