"Penates" "Mare Ionium" : mi servirebbe cortesemente la traduzione completa di questi due brani. Grazie in anticipo!!! (263766)

CuteSquirrel
Penates
Ea quae secuta est hieme Troiani profugi sub monte Ida classem viginti navium aedificaverunt. Prima aestate pater Anchises naves deducere et ventis vela dare iubebat, atque Aeneas cum sociis filioque et dis Penatibus litora patriae reliquit et campos ubi Troia fuit.

Primum in Thraciam vecti sunt ibique in litore curvo novam urbem condere volebant.

Rex Thraciae amicus et socius fuerat Troianorum, dum fortuna fuit. Itaque Priamus, cum suas res desperaret, filium suum Polydorum in Thraciam miserat cum magno auri pondere: Sed rex ille infidus, cum fortunam Troianorum recedere videret, contra ius fasque Polydorum obrunctavit et auro vi potitus est. Quod cum troiani profugi cognovissent, cito e terra scelerata excedere constituerunt. Ergo ubi primum ventus secundus fuit, iterum in altum provecti sunt.

In medio mari Aegeo est insula Apollini sacra, nomine Delos.. Haec insula Troianos fessos tuto portu recepit, ibique deus Apollo, quem pius Aeneas in vetere templo adorabat, novam terram Troianis et posteris eorum pollicitus est.

Delo relicta Cretam petiverunt, cuius insulae magna pars ab incolis deserta erat. Navibus in litus subductis iuvenes Troiani iam novam urbem aedificabant et arva nova colebant, cum foeda pestilentia homines miseros afficere coepit, et simul sol flagrans agros siccos adeo torrebat ut nec herbam nec frumentum ferre possent.

Cum omnes his malis perturbarentur, di Penates, quos Aeneas secum Troia extulerat, noctu in somnis ei visi sunt ante lectum adstare in lumine lunae plenae atque his dictis consolari: "Nos qui te, Dardania incensa, per mare tumidum secuti sumus, nos iidem posteros tuos in caelum tollemus imperiumque urbi eorum dabimus. Tu longum fugae laborem ne recusaveris! Rursus mutanda est sedes, non licet tibi in hac terra considere. Est terra antiqua quam Graii 'Hesperiam', incolae ipsi 'Italiam' dicunt. Ea nobis sedes propria est, illam terram quaere! Age, surge et haec dicta laetus refer parenti tuo!"

Hoc somnio et voce divina stupefactus Aeneas e lecto se corripuit manusque ad caelum tendens deos precatus est. Quo facto patrem suum de re certiorem fecit, qui sine mora terram illam longinquam quaerendam esse censuit. Troiani igitur, paucis relictis, hanc quoque sedem deseruerunt et rursus vastum aequor classe percurrebant.

Mare Ionium
Postquam in altum provectae sunt naves nec iam ullae terrae apparebant, nimbus repentinus solem occultavit imbrem tempestatemque afferens. Continuo magni fluctus surgunt et naves per mare vastum iactantur. Palinurus, optimus gubernator, rectum cursum tenere non poterat neque diem noctemque discernere, cum nec sol interdiu nec stellae noctu apparerent. Tres dies totidemque noctes naves caecae errabant. quoad quarto die in litora Strophadum delatae sunt. (Strophades dicuntur duae parvae insulae in mari Ionio sitae.) Inde pulsi ab Harpyiis, monstris foedissimis quibus corpora volucrum, vultus virginium sunt, ad septentriones cursum tenuerunt. Notus vela implebat, naves celeriter per undas vehebantur quo ventus ferebat. Iam in medio mari apparebant insulae arduae Zacynthos Semeque et Itacha, regnum et patria Ulixis; mox etiam cernebatur Leucata, insulae Leucadiae promunturium nautis metuendum, in quo templum Apollinis situm est. Hunc locum Troiani fessi petiverunt. In terram egressi Iovi sacrificaverunt, quae Aeneas clipeum, quem cuidam hosti ademerat, ad fores templi fixit et hunc versum inscripsit:

Aeneas haec de Danais victoribus arma.

Tum socios portum linquere iussit, ac naves ab insula Leucadia praeter litora Epiri vectae protinus ad portum Buthroti urbis accesserunt.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.