Ottaviano augusto versione!
Cum Marcum Antonium, qui ingens bellum civile commoverat, navali pugna clara et illustri apud Actium, qui locus in Epiro est, vicisset. Octavianus Augustus in Urbem venit. Ex eo tempore rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit. Antea enim duodecim annos cum Antonio et Lepido tenuerat. It ab initio principatus eius usque ad finem quadraginta et sex anni fuerunt. Decessit autem septuagesimo sexto anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Romani in Campo MArtio eum sepeliverunt, virum quem non immerito deo similem putaverunt. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. quadraginta et quattuor annis quibus salus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tanti evexit honoribus, ut paene aequaret fastigio suo.
potete tradurmi questa versione? è di eutropio..e si intitola ottaviano augusto..grazie..
potete tradurmi questa versione? è di eutropio..e si intitola ottaviano augusto..grazie..
Risposte
ma è possibile ke nessuno ha tradotto questa versionee???????