Naturalis historia libro vi m serve la traduzione..x dmn help me

vany
ecco il brano m servirebbe la traduzione


Pontus Euxinus, antea ab inhospitali feritate Axinus appellatus, peculiari invidia naturae sine ulla fine indulgentis aviditati maris et ipse inter Europam Asiamque funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus Calpeque Africae avolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per Hellespontum Propontida infudisse iterum terris devoratis: a Bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus Maeotii rapinam suam iungant.invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad Hellespontum DCCCLXXV p., ad Bosporos duos vel bubus meabili transitu – unde nomen ambobus – , etiam quaedam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti.mensuram Ponti a Bosporo ad Maeotium lacum quidam fecere |XIIII| XXXVIII D, Eratosthenes C minorem. Agrippa a Calchadone ad Phasim |X|, inde Bosporum Cimmerium CCCLX. nos intervalla generatim ponimus conperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore Cimmerio pugnatum est.ultra quem gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos credi debere putat, Sesamon oppidum, quod nunc Amastris, mons Cytorus, a Tio LXIII p., oppida Cimolis, Stephane, amnis Parthenius.promunturium Carambis vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV aut, ut aliis placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui maluere, CCCXII D. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde Armine, nunc est colonia Sinope, a Cytoro CLXIIII, flumen Varecum, gens Cappadocum, oppidum Caturia Gazelum, amnis Halys, a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre,Carusa, Amisum liberum, a Sinope CXXX, eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam faciat, CC haut amplius per continentem ad Issicum Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria, a Mithridate conditum; victo eo utrumque Pompeiopolis appellatum est.Cappadocia intus habet coloniam Claudi Caesaris Archelaidem, quam praefluit amnis Halys, oppida Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam, quod Iris, in regione hoc Gazacena, in Colopene vero Sebastiam et Sebastopolim – haec parva, sed paria supra dictis – , reliqua sui parte Melitam, a Samiramide conditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Castabala, Magnopolim, Zelam et sub monte Argaeo Mazacum, quae nunc Caesarea nominatur.

Risposte
victorinox
OMG... Nickjerrybi non credo che serva ancora all'utente dopo 2 anni :)

Chiudo.

Questa discussione è stata chiusa