Mi potete tradurre la versione Timoleonte?
Timoleon,cum aetate iam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderata tilit ut nequa eum querentem quisquam audiverit neque eo minus privatis publicisque rebus interfuerit. Veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter valetudinem vectus iumentis iunctis, nec hoc illi quisquam tribuebat superbiae; nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit. Qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, mumquam aliud dixit quam se in ea re maxime diis agere gratias: nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat.