Latino versione (197754)
Romanum imperium, quo nullum amplius toto orbe humana memoria recordari potest, a Romulo exordium habet, qui Rheae Silviae, Vestalis verginis, et Martis filius, cum Remo fratre uno parto editus est. Qui, cum inter pastores latrocinaretur, decimo octavo anno aetatis suae, urbem exiguam in Palatino monte constituit Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae excidium anno trecentesimo nonagesimo quarto. Cum autem civitatem condidisset, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit: multitudinem hominum, qui vicinia incolebant, in civitatem recepit, centum ex senioribus legit quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populos non haberent, invitavit ad spectaculum vicinas urbi Romae nationes, quarum virgines rapuit. Cum propter raptarum inuiria commota essent bella, Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes, quae omnia oppida urbem cingunt. Et cum subita tempestas orta esset nec ipse amplius comparuisset, anno regni tricesimo septimo deus creditus est et consecratus.
per favore :)
grazie mille
per favore :)
grazie mille
Miglior risposta
Ti serve ancora la versione? :)
Miglior risposta