La versione è su Archimede ma la mia professoressa ha cambiato quasi tutto!

ElisaRossii
Bello punico secundo Marcellus, Romanorum dux, magno exercitu ingentique classe Syracusas, magnum divitemque Siciliae urbem, obsidebat, sed adversus navalem hostium apparatum Archimedes, peritus mathematicarum artium atque inventor mirabilis, multa et varia bellica tormenta invenerat atque in urbis moenibus disposuerat ut Syracusani in hostium naves saxa ingentia emitterent et eas (naves), quae propiores erant, cebris telis propellerent. Naves autem, quae ad moenia accedebant, ferrea manu tollebantur atque in saxa proiciebantur. Ut cives sine ullo periculo tela in hostes ingerent, Archimedes in urbis moenibus multa angustaque foramina aperuerat: itaque sagittis per ea coniectis ex occulto Romani vulnerabantur. Tertio obsidionis anno Marcellus consul Syracusas universis viribus terra marique oppugnavit et denique expugnavit. Archimedes necopinatam mortem invenit: nam Marcellus, qui eius famam bene noverat, militibus suius ut ei parcerent imperavit, sed Archimedes a milite, qui eum non agnoverat, occisus est.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.