"la lealtà di tiberio gracco"
Silentio praeterire non possum quin tum Tiberius Gracchus admirabilem se exhibuerit. Tribunus enim plebis, cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus, gereret, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in vincula publica duci iusses esset appellavissetque colegium tribunorum, nullo volente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. Nec quisquam dubitavit quin in eo scribendo ira tinctis aversus Asiaticum verbis usurus esset. At is primum iuravit se cum Scipionibus in gratiam non redisse,deinde tale decretum recitavit: cum L. Cornelius Scipio die tiumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae videri, eodem ipsum duci : itaque id non passurum fieri. Libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam congnovit moderationemque eius debita laude prosecutus est,
Risposte
ma è di qualche autore??? opp prova dirmi il libro...