Help Me versione di Seneca

armando941
Salve ragazzi,martedi ho l interrogazione di latino su questa versione
Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt ' Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit. At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem ut loquantur, licet; virga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos: non habemus illos hostes sed facimus. Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem sed tamquam iumentis abutimur.

Vorrei che mi aiutaste nell analisi del periodo (qual'è principale,soggettiva,finale etc..) e poi dov'è presente la perifrastica (o altri costrutti) e perchè seneca li usa.Grazie delle eventuali risposte :D

Aggiunto 14 ore 38 minuti più tardi:

Ragazzi è importante,help :(

Risposte
armando941
# ShattereDreams :
Ti serve ancora?

Si ,se magari potresti aiutarmi te ne sarei grato :d

Aggiunto 1 giorno più tardi:

Ragazzi mi serve ancora è davvero importante :(

Aggiunto 1 giorno più tardi:

up

Aggiunto 10 ore 44 minuti più tardi:

Help!!!!

ShattereDreams
Ti serve ancora?

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.