Frasi latino da tradurre...

picarbo
haec cum ita sint, nulla spes redeundi in patriam est.
non adiuvate, ut in patriam redire possimus.
tantus in urbe tumultus fuit ut nemo tutus esse potuerit.
cum foeda procella orta esset, naves non solverunt ne contra scopulos frangerentur.
cum naves ex portu egressae essent, aedo foeda tempestas orta est ut contra scopulos fractae sint.
nisi naves ex portu exissent, contra scopulos non fractae essent.
tanto cicero ceteros oratores superat ut nemo cum eo comparari possit.
nisi pompeius et amici operam dedissent, cicero in patriam redire non potuisset.
vigilate ne quis clam in urbem ingrediatur.
cicero vigilabat ne quid damni res publica pateretur.
caesar naves aedificavit ut britanniam invaderet.
ex portu navis non solvit quia tempestas adversa erat.
ex portu navis solvet cum pempestas idonea erit.
postquam in italiam venit et in latio suam sedem posuit, saturnus deus in colle ianiculo arcem novae urbis aedificavit.
graecorum exercitus troiam deverunt, quia desiderabant iniuriam raptae helenae vinicare.
prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere.
agenda est res, invenes,quam exsequi iussi estis.
suebi centum pagos habere dicuntur.
si ad honestatem nati sumus, ut zenoni philosopho visum est, ea sola expetenda est.
lacedaemonii, de eventu oraculo consulto, iubentur ducem belli ab atheniensibus petere.
nobis visum est plura ultra non dicere. quem paeniter peccavisse paene innocens est.
eorum magis nos miseret, qui nostram misericordiam non requirunt quam qui nos illam efflagitant.
non solum vires seb etiam tela nostros deficiebant.
mucuis rufus quaestor cohortatur suos ne animo deficiant.
catonis orationes antiquitatem redolent.
hoc illis paenitendum esse videtur.
multi quod ipsi experti non sunt docent ceteros.
sententiam meam numquam te celavi.
alcibiades deu de consilio regis celari non potuit.
captivus, manus post terga revinctus, ad imperatorem tractus est.
hannibal, minor quinque et viginti annos natus, omnes gentes hispaniae bello subegit.
vos pudeat tam innocentem virum deseruisse.
quem nostrum latet quantum cicero patriam et litteris et operibus auxerit?.
omnes undevicesimum annum agentes ad arma conscripti sunt.
duodequadriginta annos tyrannus syracusarum fuit dionysius, cum quinque et viginti annos natus dominatum occupavisset.
caesar, rogatus sententiam, huiuscemodi verba locutus est.
adesse equites caesaris nuntiabantur.
nobis videmini non recte fecisse.
multa iussus facere, nihil fecit.
rideo illos, qui existimant turpe cum servo cenare.
haeduos paenitere coepit auxilium a germanis petivisse.
quotidie caesar haeduos frumentum flagitabat.
legibus vetamus commodum nostrum quaerere cum aliorum damno.
vos miserorum misereat.
me non praeterit quam difficile sit rem publicam administrare.
consilia catilinae ciceronem non latebant.
sunt homines, quos infamiae suae neque pudeat neque pigeat.
germanorum feminae nudae brachia et lacertos sunt.
tibicines prohibiti erant a censoribus in aede iovis vesci.
saepe homines immoderate divitias et honores sitiunt.

Risposte
ho24anni
a figlio guarda all'ultimo rigo c'è scritto quello che hai usato tu immoderate

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.