FRASI da ITALIANO A LATINO PER DOMANI perfavore :)

Serena06.
1. Omnia a principio ordienda esse puto.
2. Profectis amicis, solus non mansi: libri mei mecum erant.
3. Dis adiuvantibus, opus perfecimus.
4. Xerxe adventante, Athenienses Delphos legatos miserunt consultum
oraculum.
5. Agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque se visurum esse putat.
6. Fama est te virum sapientem esse quia iram compescis ac tibimet
imperas.
7. Cum Pompeius apud Dyrrachium castra posuit, ad eum Titus Labienus
venit iuravitque se eum non deserturum esse.
8. Senatus sacerdotes advocavit et iussit eos sacrificia deis praebere.
9. Caesar, hac habita oratione, exposcentibus militibus pugnae signum
dedit.
10. Tribuni militum non auspicato nec litato instruunt aciem.
11. Legati Romam missi sunt auxilium orantes.
12. Vercingetorix, priusquam munitiones a Romanis perficiantur,
consilium capit omnem equitatum noctu dimittere.
13. Datames, priusquam perveniret quo erat profectus in itinere
convenit eos qui Aspim ducebant.
14. Cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te
litterae.
15. Praetor Roscius dixit se doluisse quod populi Romani beneficium
sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur.
16. Sulpicius Gallus ad concionem milites vocavit et praenuntiavit
lunam defecturam esse.
17. Dux venit legiones traducendi gratia in Siciliam.
18. Flaminius, religione neglecta, cecĭdit apud Trasumenum.
19. Cupientibus omnibus, Caesar iussit milites proelium committĕre.
20. Ipsae ferae, nullo insequente, saepe in plagas incĭdunt.
21. Marcus Antonius et Fufius Calenus, militibus nullum periculum
pro salute Caesaris recusantibus, naves solvunt atque altero die
Dyrrachium pratervehuntur.
22. Iugurtha, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus
occisis, solus inter hostium tela erumpit.
23. His rebus cognitis a perfugis captivisque, Caesar, dimisso
equitatu, confestim legiones subsequi iussit.
24. Germani, tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra
condicionibus pacis, omissis pagis vicisque in silvas disperguntur.
25. Albani, diruta Alba, Romam traducti sunt.
26. Hostes, flumen transeuntes, repulsi sunt.
27. Bene est vos domi manēre.
28. Omnibus tacentibus, clamor tollĭtur.
29. Omnibus tacentibus, clamor sublatus est.
30. Vires nostrae cum rebus quas temptaturi sumus comparandae
sunt.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.