Elogio della storia

paquita90
aiuto...ho una versione di latino x domani e non riesco atradurla...sn in un mare di guai...grazie...entro stasera...vi prego!!!!!!!!

Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus: aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune: sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius proprium; sed ut orator de eis rebus, quae ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut heri Crassus dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt.

Risposte
orrfeos
La storia è testimone dei tempi, luce della verità, vita della memoria, maestra della vita, nunzia dell'antichità..
scusa non ce la fo a fare altro..ma come si dice chi ben comincia ben finisce

Questa discussione è stata chiusa