Dal latino
ciao!
qualcuno può tradurmi un testo di san Tommaso??

Risposte
GRAZIEEEE!!!!
è dal commento di Tommaso alla lettera ai galati di San Paolo:
Et ideo dicendum, quod ad imaginationem seu apprehensionem hominis, quando fortis est, immutatur sensus, seu appetitus sensitivus: quae quidem immutatio non est sine alteratione corporis et spirituum corporis, sicut nos videmus quod ad apprehensionem delectabilis movetur appetitus sensitivus ad concupiscentiam, et exinde corpus calefit. Similiter ex apprehensione timendi, frigescit. Immutatio autem spirituum maxime inficit oculos, qui infecti rem per aspectum inficiunt, sicut patet in speculo mundo, quod ex aspectu menstruatae inficitur.
Sic ergo quia vetulae obstinatae in malitia et durae sunt, ex forti apprehensione immutatur appetitus sensitivus, et ex hoc, sicut dictum est, infectio maxime fit a venis ad oculos, et ex oculis ad rem perspectam. Unde quia caro pueri mollis est, ad earum invidum aspectum inficitur et fascinatur. Et quandoque quidem ad hunc effectum Daemones operantur. Dicit ergo quis vos fascinavit veritati non obedire? Quasi dicat: vos aliquando obedistis veritati fidei, sed modo non; ergo estis sicut pueri, qui ex aliquo invido aspectu infecti, cibum receptum vomitis. Rationem autem obiurgationis assignat, dicens ante quorum oculos, et cetera. Quod potest tripliciter legi. Uno modo, secundum Hieronymum, ut respondeat primae acceptioni fascinationis; quasi dicat: dico vos fascinatos, quia ante quorum oculos, etc., id est proscriptio Christi, qui damnatus est in mortem, adeo vobis manifesta fuit, ac si ante oculos vestros fuisset, et in vobis crucifixus, id est, in intellectibus vestris erat crucifixio Iesu Christi, ita ut sciretis qualiter facta esset; unde si eam non videtis modo, nec obeditis, hoc contingit, quia estis ludificati et fascinati. Contra quod dicitur Cant. ult.: pone me ut signaculum super cor tuum, et cetera. Alio modo secundum Augustinum; quasi dicat: recte fascinati estis, quia veritatem quam recepistis, scilicet Christum, per fidem, in cordibus vestris evomitis sicut pueri. Et hoc quia ante oculos vestros, id est, in vestra praesentia, Iesus Christus proscriptus est, id est, expellitur et eiicitur de haereditate sua, quod molestum deberet esse vobis; quia quem non deberetis pati quod ab aliis proscriberetur, et expelleretur, in vobis proscriptus est, id est, haereditatem suam amisit in vobis, id est, vosipsos. Et tunc hoc quod sequitur, scilicet crucifixus, legi debet cum pondere et ostensione doloris, quia hoc addidit, ut considerarent quo pretio Christus emerit possessionem, quam in eis amittebat, et ex hoc moverentur magis. Quasi dicat: Christus proscriptus est in vobis, scilicet qui crucifixus, id est, qui cruce sua et sanguine proprio acquisivit hanc haereditatem. I Cor. VI, 20: empti enim estis pretio magno, et cetera. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento, et cetera.

ciao baucrimy, se ci scrivi il testo latino ti aiutiamo volentieri.
Sele
Sele