Cerco versioni urgente
Ciao a tutti, ho bisogno di versioni dal latino su videor e tutto il nominativo,perifrastica attiva e passiva e interrogativa indiretta.La difficoltà che sia alta. Grazie anticipatamente.
Risposte
Grazie mille sele, sono per mio cugino a cui mi toccherà correggerle. :)
VERSIONI CON VIDEOR E IL NOMINATIVO
Detti famosi
Anaxagoras philosophus, nuntiata morte filii, haec locutus esse dicitur: "Sciebam me genuisse mortalem". Civis Romanus quidam, cum Messanae coram populo caederetur, nullam vocem edidisse traditur nisi hanc: "Civis Romanus sum". Chilonis praeceptum fertur: "Nosce te ipsum"; Pittaci: "Tempus nosce"; Cleobuli: "Optimus est modus"; Periandri: "Exercitatio potest omnia"; Horatii: "Carpe diem". Philosophus,cum ex eo mercator quidam quaereret quomodo cum socio navem dividere posset,respondisse fertur: "Navem si dividis,nec tu nec socius habebitis".
Venere
In Euphratem flumen de caelo ovum mira magnitudine cecidisse dicitur, quod pisces ad ripam evolverunt, super quod columbae consederunt et excalfactum exclusisse Venerem, quae postea dea Syria est appellata; ea iustitia et probitate cum ceteros exsuperasset, ab Iove optione data pisces in astrorum numerum relati sunt, et ob id Syri pisces et columbas ex deorum numero habentes non edunt.
L'esercizio degli studi
Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxume scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus. Num igitur hunc, num Homerum, num Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, num, quos ante dixi, Isocratem, Gorgiam, num philosophorum principes, Pythagoram, Democritum, num Platonem, num Xenocratem, num postea Zenonem, Cleanthem aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum, coegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit? Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serundis, non percipiundis, non condundis fructibus.
I Druidi
Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
Pericle convince gli Ateniesi a non aver timore di un eclissi di sole.
Pericles ille et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset; itaque, etsi non omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi intermenstruo tempore. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec nova et ignota ratio solem, lunae oppositu, solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt.
VERSIONI CON LE PERIFRASTICHE
Scarsa affidabilità degli aruspici
Veteres, cum res graviores suscepturi erant vel bellum inituri, semper haruspices consulebant, qui ex avium volatu vel ex victimarum extis praedici posse arbitrabantur quid eventurum esset. Multa vero haruspicum responsa commemoranda sunt, quae contrarios exitus habuerunt. Quare puto nullam fidem nobis praebendam esse tam fallacibus auspiciis et saepe haruspices falsa vaticinatos esse. Cato, qui Censor appellatus est, magnopere mirabatur quia non rideret haruspex, cum alium haruspicem videret. Idem de haruspicibus et eorum disciplina sentiebat Hannibal. Nam, cum regem Prusiam hortaretur ut bellum contra Romanos susciperet et cum dixisset rex id bellum non suscipiendum esse, quia id vetarent haruspices: "Ergo, tu, - inquit - putas magis credendum esse carnunculae vitulinae quam mihi, qui tot bella gessi et tam rei militaris peritus sum?"
Cesare in partenza per la Britannia
Cum in Britanniam navigaturus esset, Caesar Labienum legatum in continenti cum legionibus tribus et duobos milibus equitum reliquit ut portus tuerentur. Praeterea Labieno imperavit ut consilium pro tempore et pro re caperet. Ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum ad solis occasum naves solvit. Nam navigandum noctu esse putabat ne ab hostibus naves conspicerentur ubi ad insulae litus, in quo egrediendum erat, appropinquarent.
:hi
sele
Se il forum non ti basta clicca qui https://www.skuola.net/is/ms-skydrive/vinci-tutor-skydrive.html e vinci un'ora di ripetizione gratuita con i nostri tutor!